Scarica il pdf della Novena
Scarica i canti di Natale
Invitatorio
Coro: REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS
Assemblea: REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS
Coro: Iucundare filia Sion, et exulta satis filia Jerusalem.
Ecce Dominus veniet, et erit in die illa lux magna et stillabunt montes dulcedinem
et colles fluent lac et mel quia veniet Propheta magnus et ipse renovabit Jerusalem.
Assemblea: REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS
Coro: Ecce veniet Deus, et Homo de domo David sedere in throno
et videbitis et gaudebit cor vestrum.
Assemblea: REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS
Coro: Ecce veniet Dominus, protector noster, Sanctus Israel, coronam regni habens in capite suo et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
Assemblea: REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS
Coro: Ecce apparebit Dominus et non mentietur, si moram fecerit expecta eum quia veniet et non tardabit.
Assemblea: REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS
Coro: Descendet Dominus sicut pluvia in vellus, orietur in diebus eius justitia et abundantia pacis et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei.
Assemblea: REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS
Coro: Nascetur nobis parvulus et vocabitur Deus fortis ipse sedebit super thronum David patris sui, et imperabit cujus potestas super humerum ejus.
Assemblea: REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS
Coro: Bethlehem civitas Dei Summi, ex te exiet Dominator Israel et egressus eius sicut a principio dierum aeternitatis et magnificabitur in medio universae terrae et pax erit in terra nostra dum venerit.
Assemblea: REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS
Nella Vigilia di Natale si aggiunge:
Coro: Crastina die delebitur iniquitas terrae, et regnabit super nos Salvatore mundi
Assemblea: REGEM VENTURUM DOMINUM, VENITE ADOREMUS
Coro: Prope est jam Dominus.
Assemblea: Venite adoremus
POLISALMO
Coro: Laetentur coeli et exultet terra, jubilate montes laudem
Assemblea: Eumapant montes jucunditatem, et colles justitiam
Coro: Quia Dominus noster veniet, et pauperum suorum miserebitur
Assemblea: Rorate coeli desuper et nubes pluant justum, aperiatur terra et germinet salvatorem,
Coro: Memento nostri Domine, et visita nos in salutari tuo
Assemblea: Ostende nobis Domine misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis
Coro: Emitte agnum Domine dominatore terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion
Assemblea: Veni ad liberandum nos Domine Deus virtutum, ostende faciem tuam et salvi erimus
Coro: Veni Domine visitare nos in pace, ut laetemur coram te corde perfecto
Assemblea: Ut cognoscamus Domine in terram viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum
Coro: Excita Domine potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos
Assemblea: Veni Domine et noli tardare, relaxa facinora plebi tuae
Coro: Utinam dirumperes coelos et descenderes, a facie tua montes defluerent
Assemblea: Veni et ostende nobis faciem tuam Domine, qui sedes super cherubim
Coro: Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto
Assemblea: Sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum.
Amen
Il celebrante, in tono di capitolo, dice:
Præcúrsor pro nobis ingréditur Agnus sine Mácula, secúndum órdinem Melchísedech
Póntifex factus in ætérnum, et in seculum seculi. Ipse est Rex justítiæ cujus generátio non habet finem.
Assemblea: Deo gratias
INNO
Coro: En clara vox redarguit, * obscura quaeque personans:
Procul fugentus somnia, ad alto Jesus promicat.
Assemblea: En Agnus ad nos mittitur Laxare gratis debitum:
Omnes simul cum lacrymis precèmur indulgentiam.
Coro: Beatus auctor saeculi Servile corpus induit:
Ut carne carnem liberans ne perderet quos condidit.
Assemblea: Castae Parentis viscera Coelestis intrat gratia:
Venter puellae bajulat Secreta, quae non noverat.
Coro: Domus pudici pectoris Templum repente fit Dei,
Intacta nesciens virum, Concepit alvo filium.
Assemblea: Deo Patri sit Gloria Eiusque soli Filio,
Cum spiritu Paraclito, in saeculorum saecula. Amen
———–
Il celebrante, in tono di capitolo, dice:
Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant Justum
Assemblea: … Aperiatur terra et germinet Salvatorem
MAGNIFICAT
ANTIFONE AL MAGNIFICAT
16 dicembre
Ecce Rex veniet Dominus terrae et ipse auferet jugum captivitatis nostrae.
Ecco verrà il Re, Signore della Terra, che toglierà il giogo della nostra schiavitù
17 dicembre
O SAPIENTIA, quae ex ore Altissimi prodiisti, attingens a fine usque ad finem fortiter suaviterque disponens omnia: veni ad docendum nos viam prudentiae
O Sapienza, che uscisti dalla bocca dell’Altissimo (Siracide 24, 5), ti estendi da un estremo all’altro estremo e tutto disponi con forza e dolcezza (Sapienza 8, 1): vieni a insegnarci la via della saggezza (Proverbi 9, 6).
18 dicembre
O ADONAI, dux domus Israel, qui Moysi in igne flammae rubi apparuisti, et in Sina legem dedisti: veni ad redimendum nos in brachio extenso.
O Signore (“Adonai” in Esodo 6, 2 Vulgata), guida della casa d’Israele, che sei apparso a Mosè nel fuoco di fiamma del roveto (Esodo 3, 2) e sul monte Sinai gli hai dato la legge (Esodo 20): vieni a redimerci con braccio potente (Esodo 15, 12-13).
19 dicembre
O RADIX Iesse, qui stas in signum populorum, super quem continebunt reges os suum, quem gentes deprecabuntur: veni ad liberandum nos, iam noli tardare.
O Germoglio di Iesse, che ti innalzi come segno per i popoli (Isaia 11, 10), tacciono davanti a te i re della terra (Isaia 52, 15) e le nazioni ti invocano: vieni a liberarci, non tardare (Abacuc 2, 3).
20 dicembre
O CLAVIS David et sceptrum domus Israel, qui aperis, et nemo claudit; claudis, et nemo aperit: veni et educ vinctum de domo carceris, sedentem in tenebris et umbra mortis.
O Chiave di Davide (Isaia 22, 22) e scettro della casa d’Israele (Genesi 49. 10), che apri e nessuno chiude; chiudi e nessuno apre: vieni e strappa dal carcere l’uomo prigioniero, che giace nelle tenebre e nell’ombra di morte (Salmo 107, 10.14).
21 dicembre
O ORIENS, splendor lucis aeternae et sol iustitiae: veni et illumina sedentem in tenebris et umbra mortis.
O Astro che sorgi (Zaccaria 3, 8; Geremia 23, 5), splendore della luce eterna (Sapienza 7, 26) e sole di giustizia (Malachia 3, 20): vieni e illumina chi giace nelle tenebre e nell’ombra di morte (Isaia 9, 1; Luca 1, 79).
22 dicembre
O REX gentium et desideratus earum, lapis angularis qui facis utraque unum: veni et salva hominem quem de limo formasti.
O Re delle genti (Geremia 10, 7) e da esse desiderato (Aggeo 2, 7), pietra angolare (Isaia 28, 16) che fai dei due uno (Efesini 2, 14): vieni, e salva l’uomo che hai formato dalla terra (Genesi 2, 7).
23 dicembre
O EMMANUEL, rex et legifer noster, expectatio gentium et salvator earum: veni ad salvandum nos, Dominus Deus noster
O Emmanuele (Isaia 7, 14), re e legislatore nostro (Isaia 33, 22), speranza e salvezza dei popoli (Genesi 49, 10; Giovanni 4, 42): vieni a salvarci, o Signore nostro Dio (Isaia 37, 20).
24 dicembre
Cum ortus fuerit sol de coelo, videbitis Regem regum procedentem a Patre tamquam sponsum de thalamo suo.
Quando il sol sarà spuntato in cielo. vedre il Re dei re che procede da suo Padre come sposo dal suo talamo.
MAGNIFICAT
(ci si segna)
(Il celebrante intona e l’assemblea prosegue)
Magnificat anima mea Dominum.
Coro: Et exultavit Spiritus meus, in Deo salutari meo.
Assemblea: Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Coro: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
Assemblea Et misericordia eius a progenie in progenies, timentibus eum.
Coro Fecit petentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui.
Assemblea Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.
Coro Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
Assemblea Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae.
Coro Sicut locutus est ad Patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.
Assemblea: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Coro Sicut erat in principio ora et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
(si ripete l’ANTIFONA propria del giorno)
Quindi il celebrante dice:
Dominus vobiscum
Assemblea: Et cum spiritu tuo.
Poi il celebrante conclude:
Oremus. Festina quaesumus, Domine, ne tardaveris, et auxilium nobis supernae virtutis impende ut adventus tui consolationibus subleventur qui in tua pietate confidunt.
Quis vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Assemblea: Amen.
CANTI DI NATALE
Tu scendi dalle stelle
Tu scendi dalle stelle
O Re del Cielo
E vieni in una grotta
Al freddo al gelo (2 vv.)
O Bambino mio Divino
Io ti vedo qui a tremar
O Dio Beato
Ahi, quanto ti costò
L’avermi amato! (2 vv.)
A te, che sei del mondo
Il Creatore
Mancano panni e fuoco
O mio Signore! (2 vv.)
Caro eletto Pargoletto
Quanto questa povertà
Più mi innamora!
Giacché ti fece amor
Povero ancora! (2 vv.)
In notte placida
In notte placida, per muto sentier
Dai campi del ciel è sceso l’amor
All’alme fedeli il Redentor
Nell’aria un palpito d’un grande mister
Del nuovo Israel è nato il Signor
Il fiore più bello tra tutti i fior (2 vv.)
RIT. Cantate popoli gloria all’Altissimo
L’animo aprite a speranza, letizia ed amor, salutate il Divin Redentor
Cantate popoli gloria all’Altissimo, salutate il Divin Redentor
Se l’aura è gelida, se fosco è il ciel
Oh, vieni al mio core, vieni a posar,
ti vo’ col mio amore riscaldar.
Se il fieno è rigido, se il vento è crudel,
un cuore che t’ama voglio a te dar,
un sen che te brama, Gesù cullar
RIT. Cantate popoli gloria all’Altissimo
L’animo aprite a speranza, letizia ed amor, salutate il Divin Redentor
Cantate popoli gloria all’Altissimo, salutate il Divin Redentor
Astro del ciel
Astro del ciel, pargol divin
Mite agnello, Redentor
Tu che ai vati da lungi sognar
Tu che angeliche voci annunziar
Luce dona alle menti
Pace infondi nei cuor (2 vv.)
Astro del ciel, Pargol divin
Mite agnello, Redentor
Tu di stirpe regale decor
Tu virgineo mistico fior
Luce dona alle menti
Pace infondi nei cuor (2 vv.)
Astro del ciel, Pargol divin
Mite agnello, Redentor
Tu disceso a scontare l’error
Tu sol nato a parlare d’amor
Luce dona alle menti
Pace infondi nei cuor (2 vv.)
Adeste. Fideles
Adeste fideles laeti triumphantes
Venite, venite in Bethlehem
Natum videte regem angelorum
RIT. Venite, adoremus, Venite, adoremus,
Venite, adoremus, Dominum!
En grege relicto, humiles ad cunam
Vocati pastores adproperant
Et nos ovanti gradu festinemus
RIT. Venite, adoremus, Venite, adoremus,
Venite, adoremus, Dominum!
Tantum ergo
Tantum ergo sacramentum * veneremur cernui,
et antiquum documentum * novo cedat ritui;
præstet fides supplementum * sensuum defectui.
Genitori Genitoque * laus et iubilatio,
salus, honor, virtus quoque * sit et benedictio.
Procedenti ab utroque * compar sit laudatio.
Amen.